Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed Antonius venit heri vesperi. iam fortasse ad me veniet aut ne id quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet. sed scies continuo quid actum sit. nos iam nihil nisi occulte. de pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando censes fore? recordor

enim aestate cum illo Rhodiorum ἀφράκτῳ navigans quam fuerim sollicitus; quid duro tempore anni actuariola fore censes? o rem undique miseram! Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus. quae ille monstra, di immortales! etiamne Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. cum eo, quod ἀποτόμωσ ad me scripserat de nummis curandis, θυμικώτερον eram iocatus. id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. monetali autem adscripsi, quod ille ad me pro cos. sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur. vale.