Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret. sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri. vides enim profecto angustias. curari tamen ea tibi utique iubet. an existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? nemo est minus.
de fratre satis. de eius filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuventute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro. nam suas radices habent; quas tamen evellerem profecto, si liceret. sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. quoius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior.
sed Antonius venit heri vesperi. iam fortasse ad me veniet aut ne id quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet. sed scies continuo quid actum sit. nos iam nihil nisi occulte. de pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando censes fore? recordor
enim aestate cum illo Rhodiorum ἀφράκτῳ navigans quam fuerim sollicitus; quid duro tempore anni actuariola fore censes? o rem undique miseram! Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus. quae ille monstra, di immortales! etiamne Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. cum eo, quod ἀποτόμωσ ad me scripserat de nummis curandis, θυμικώτερον eram iocatus. id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. monetali autem adscripsi, quod ille ad me pro cos. sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur. vale.quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. quo me nunc vertam? undique custodior. sed satis lacrimis.
παρακλεπτέον igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non
committendum ut etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! sed adhuc nihil secundi. concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. non credo, ut est luculentus auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab Hispaniis autem iam audietur.hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam. tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium severius adhibebo. utinam proficere possim! tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas.
Servium exspecto nec ab eo quicquam ὑγιέσ. scies quicquid erit.
sine dubio errasse nos confitendum est.
at semel, at una in re.immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius.
ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ.in reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur.
quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est et si †vi forte ne cum pestate clamaut emistis†. in quo si quod σφάλμα, vides quam turpe sit. trahimur, nec fugiendum si quid violentius.