Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret. sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri. vides enim profecto angustias. curari tamen ea tibi utique iubet. an existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? nemo est minus.
de fratre satis. de eius filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuventute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro. nam suas radices habent; quas tamen evellerem profecto, si liceret. sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. quoius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior.