Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
iuvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego. nihil ego vidi tam ἀνηθοποίητον, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. o vim incredibilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, ἤθουσ ἐπιμελητέον.
obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod erat alienus. itaque eo die data non est. interim venit Philotimus et mihi a te litteras reddidit. quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil ὕπουλον, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non quo velis uno sermone possis perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. de Quinto et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora nostra sunt ut ego iis mederi non possim. nam certe mederer;
sed quibus in malis et qua in desperatione rerum simus vides.illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret. sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri. vides enim profecto angustias. curari tamen ea tibi utique iubet. an existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? nemo est minus.