Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

δυσουρία tua mihi valde molesta. medere amabo dum est ἀρχή. de Massiliensibus gratae tuae mihi litterae. quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et

puto opus esse.

hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. septem praeterea coniunctae lecticae amicarum sunt an amicorum. vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. sed plura scribam cum illum convenero.

iuvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego. nihil ego vidi tam ἀνηθοποίητον, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. o vim incredibilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, ἤθουσ ἐπιμελητέον.