Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum sit† τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo. quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset.
Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra ἐκφώνησισὑπέρευme sola adhuc delectavit. litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse.
tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum. istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.
ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. λαλαγεῦσα iam adest et animus ardet, neque est quicquam,
quo et qua.sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles. fortunae sunt committenda omnia. sine spe conamur ulla. melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nollem; cui te meo nomine inimicum esse nolo.
cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
A. d. vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. sed exspecto tuas litteras neque iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas.
Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, seseque in optimam partem id accipere dicit. facile patior, quod scribit, secum Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset. homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint. sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.
multas a te accepi epistulas eodem die omnis diligenter scriptas, eam vero quae voluminis instar erat saepe legendam, sicuti facio. in qua non frustra laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti. qua re ut id, quoad licebit, id est quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te vehementer rogo. ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest. non enim iam quam dignitatem, quos honores, quem vitae statum amiserim cogito, sed quid consecutus sim, quid praestiterim, qua in laude vixerim, his denique in malis quid intersit inter me et istos quos propter omnia amisimus. hi sunt qui, nisi me civitate expulissent, obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum suarum. quorum societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit vides.
alter ardet furore et scelere nec remittit aliquid sed in dies ingravescit; modo Italia expulit, nunc alia ex parte persequi, ex alia provincia exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic etiam appelletur tyrannus.
alter, is qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne sublevabat
quidem, qui se nihil contra huius voluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro bellum terra et mari comparat non iniustum ille quidem, sed cum pium tum etiam necessarium, suis tamen civibus exitiabile nisi vicerit, calamitosum etiam si vicerit.horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis sed ne fortunam quidem ipsam; qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur. quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse? et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est miserrimus quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione et domesticis commodis fuit.
praeclara igitur conscientia sustentor, cum cogito me de re publica aut meruisse optime cum potuerim, aut certe numquam nisi pie cogitasse, eaque ipsa tempestate eversam esse rem publicam quam ego XIIII annis ante prospexerim. hac igitur conscientia comite proficiscar magno equidem cum dolore nec tam id propter me aut propter fratrem meum, quorum est iam acta aetas, quam propter pueros, quibus interdum videmur praestare etiam rem publicam debuisse. quorum quidem alter †non tam† quia maiore pietate est me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram! nihil enim mihi accidit in omni vita acerbius) indulgentia videlicet nostra depravatus eo progressus est quo non audeo dicere. et exspecto tuas litteras; scripsisti enim te scripturum esse plura cum ipsum vidisses.
omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum eius nec parvum sed multa magna delicta compressi. Patris
autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. nam litteras eius ad Caesarem missas ita graviter tulimus ut te quidem celaremus sed ipsius videremur vitam insuavem reddidisse. hoc vero eius iter simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere; tantum scio post Hirtium conventum arcessitum a Caesare, cum eo de meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa timide. sed nulla nostra culpa est natura metuenda est. haec Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa corrupit. iacet in maerore meus frater neque tam de sua vita quam de mea metuit. huic tu huic tu malo adfer consolationes, si ullas potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut minora. quae si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga nescio. nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad severitatem nec ad indulgentiam. nunc haec sive iracundia sive dolore sive metu permotus gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat; si vera sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. quoquo modo vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.cum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum ad me venire. venerat enim is in Cumanum vesperi pridie, id est Idibus. si quid igitur eius modi sermo eius attulerit quod ad te scribendum sit, id his litteris adiungam.