Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια.
cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo:
cum essem in Ceramico) verum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur. eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere.
primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum; sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate.