Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de tuo autem negotio saepe ad me scribis. cui mederi nunc non possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum. nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio qui in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest. itaque conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem.

commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te. in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor, Panhormi Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium poema exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. hic tu cave dicas: τίσ πατέρ' αἰνήσει; si est enim apud homines quicquam quod

potius sit, laudetur, nos vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ quae scribimus.

Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus esse dictum. verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda; tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae mihi litterae nuntiarant. Idibus Martiis.