Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo
vel cum his molestiis pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est. qua re cura ut te quam primum videamus. vale. xi Kal. Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire. et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur.
atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur metus. nam Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et Helvetii sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt. senatus decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur, vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis coniungerent. legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et, τὸ, Lentulus Clodiani
filius.atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. hoc idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae retineri videremur. quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur?
urbanae autem res sic se habent. agraria lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem. ex hac ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum pertinebant, liberabam agrum eum qui P. Mucio, L. Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam; unam rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis vectigalibus per quinquennium reciperetur. huic toti rationi agrariae senatus adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri; Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incubuerat. ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones; is enim est noster exercitus hominum, ut tute scis, locupletium; populo autem et Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar. sed haec tota res interpellata bello refrixerat. Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil ita est ut plane quid emerit nesciat.
haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere, Herennium quendam tribunum pl., tribulem tuum sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse. huic frequenter interceditur. haec sunt, ut opinor, in re publica.
ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda.
itaque primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat, Pompeium adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit; quod non tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione arbitrarentur. cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit.
odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam;
ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.
- νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν
de tuo autem negotio saepe ad me scribis. cui mederi nunc non possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum. nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio qui in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest. itaque conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem.
commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te. in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor, Panhormi Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium poema exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. hic tu cave dicas: τίσ πατέρ' αἰνήσει; si est enim apud homines quicquam quod
potius sit, laudetur, nos vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ quae scribimus.Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus esse dictum. verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda; tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae mihi litterae nuntiarant. Idibus Martiis.
cume Pompeiano me Romam recepissem a. d. iiii Idus Maias, Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu Idibus Febr. dederas. ei nunc epistulae litteris his respondebo. ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico. qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere. cum erimus congressi, tum si quid res feret coram inter nos conferemus.
quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est
recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum, et is de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non summissum atque populare. verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non inutilis, sed me hercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi civium improborum impetus in me reprimi, cum hominis amplissima fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem sententiam confirmassem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertissem. quod si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti existimassem; sed tamen a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens levior sed ut ille me probans gravior videretur.reliqua sic a me aguntur et agentur ut non committamus ut ea quae gessimus fortuito gessisse videamur. meos bonos viros, illos quos significas, et eam quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν non modo numquam deseram sed etiam, si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo. illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere. nam ut ait Rhinton, ut opinor,
mihi vero ut invideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias aut in congressum nostrum reservabo. a curia autem nulla me res divellet, vel quod ita rectum est vel quod rebus meis maxime consentaneum vel quod a senatu quanti fiam minime me paenitet.
- οἱ μὲν παρ' οὐδέν εἰσι, τοῖσ δ' οὐδὲν μέλει.
de Sicyoniis, ut ad te scripsi antea, non multum spei est in senatu; nemo est enim idem qui queratur. qua re si id exspectas, longum est; alias via, si qua potes, pugna. cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt. inducendi senatus consulti maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi partim malevolentia, partim opinione aequitatis delectantur.
Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo quod otium nuntiari e Gallia non magno opere gaudet. cupit, credo, triumphare. hoc vellem mediocrius; cetera egregia. Auli filius vero ita se gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri ὑπώπιον.
de meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum. eum librum L. Cossinio dedi. puto te Latinis meis delectari, huic autem Graeco Graecum invidere. alii si scripserint, mittemus ad te; sed mihi crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur.