Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo

vel cum his molestiis pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est. qua re cura ut te quam primum videamus. vale. xi Kal. Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.

Scr. Romae Id. Mart. a. 694 (60).CICERO ATTICO salutem

non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire. et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur.