Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
est autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat. is ad plebem P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo Martio suffragium de re Clodi ferat. hunc ego accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius.
Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cotidie praebeat!
agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae fuit Plotia. sed interea πολιτικὸσ ἀνὴρ quisquam inveniri potest; qui poterat, familiaris noster (sic est enim; volo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur suam. Crassus verbum nullum contra gratiam. ceteros iam nosti; qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur.
unus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos quos habuit amantissimos sui tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur. ita nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante quam publicanis responsum sit. qua re etiam legationes reiectum iri puto.