Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

est autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat. is ad plebem P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo Martio suffragium de re Clodi ferat. hunc ego accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius.

Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cotidie praebeat!