Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ecce aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt. ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc postulare Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent, plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. neque adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.