Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur. credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere, obiurgavi
senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non verecunda admodum gravis et copiosus fui.ecce aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt. ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc postulare Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent, plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. neque adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.
sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam. sed tamen quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. utor Pompeio familiarissime. video quid dicas. cavebo quae sunt cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.
Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. duo enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem
posse coniungi. rides? non sunt haec ridicula, mihi crede. quid aliud scribam ad te, quid? multa sunt, sed in aliud tempus. †exspectare velis, cures ut sciam. iam illud modeste rogo, quod maxime cupio, ut quam primum venias. Nonis Decembribus.