Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere;

vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.

de iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius levandae molestiae. nam si ita statueris, et inritabilis animos esse optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam, mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. nam ad me qui te unice diligo maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur.