Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus, quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.