Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus, praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit. ac vereor ne, Lucullis quoniam Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.
Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi. ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec satis sciebam quo darem. valde te venditavi.
Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam; sed nunc magis in suo est occupatus; in quo ego ei non desum. tu si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito.
velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ, et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes ad me mittas. libet mihi facere in Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. nihil erat absoluti.