Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte quicquid est datum, libenter accepi. ego autem ipse, di boni! quo modo ἐνεπερπερευσάμην novo auditori Pompeio! si umquam mihi περίοδοι, si καμπαὶ, ἐνθυμήματα, si κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore. quid multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσισ, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio. nosti iam in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem.