Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus. prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium. res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρισ. quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum.