Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus nec quando futura sint comitia sciri.

verum haec audies de Philadelpho. tu velim quae Academiae nostrae parasti quam primum mittas. mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. libros vero tuos cave cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti.

Scr. Romae In Ian. a. 693 (61) CICERO ATTICO salutem

Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terentiam postea rediit. opinor ad Considium, Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi.

libertum mitto, Tito mandavi.
σκήψεισ atque ἀναβολαί; sed nescio an ταὐτόματον. nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore aget praetor ad populum. res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel maximum est. etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias.