Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Hermathena
152
tua valde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium eius ἀνάθημα esse videatur. multum te amamus. Scr. Romae paulo post ep. 1 a. 689 (65).CICERO ATTICO salutem
L. Iulio Caesare, C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia. abs te tam diu nihil litterarum! ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus. iudices habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate. spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus.