Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset quod putarem te scire oportere. est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui ne id faceret ; multos ei molestos fore ipsumque multis ; Ostiae videri commodius eum exire posse. id ego non intellegebam quid interesset ; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantis tui.
hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. quod ego cur nolim nihil video ; non enim est idem ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est. etsi quid non probem equidem iam nescio, praeter initia rerum ; nam haec in voluntate fuerunt. vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria), vincere autem aut hos aut illos necesse esse.