Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo ; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit
Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset quod putarem te scire oportere. est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui ne id faceret ; multos ei molestos fore ipsumque multis ; Ostiae videri commodius eum exire posse. id ego non intellegebam quid interesset ; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantis tui.