Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

summum me ducem litterae tuae reddiderunt. plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris ; Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse. itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid in ora maritima. contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse. sed quid ludimus? nescis quo cum imperatore tibi.negotium sit. *paidei/an *ku/rou quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi.

sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore ; nunc ades ad imperandum vel ad parendum potius ; sic enim antiqui loquebantur. Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo.