Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. ergo, in re non est ; multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. 'anum' appellas alieno nomine ; cur non suo potius? si turpe est, ne alieno quidem ; si non est, suo potius. caudam antiqui 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem 'penicillus ; at hodie 'penis' est in obscenis. 'at vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adulescentis "peni deditos" esse.' quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius 'penem ; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. quid, quod vulgo dicitur: 'cum nos te voluimus convenire,' num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis ; 'non enim ita sensit.' non ergo in verbo est ; docui autem in re non esse ; nusquam igitur est.
'Liberis dare operam' quam honeste dicitur ! etiam patres rogant filios ; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen ; 'Connus' vocitatus est ; num id obscenum putas? Cum loquimur 'terni,' nihil flagiti dicimus ; at cum 'bini,' obscenum est. 'Graecis quidem,' inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico 'bini,' idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim. 'ruta' et 'menta' recte utrumque ; volo mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam ; non licet. belle 'tectoriola ; dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo ; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse?
igitur in verbis honestis obscena ponimus. quid enim? non honestum verbum est 'divisio'? at inest obscenum, cui respondet 'intercapedo.' num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit,' honorem non praefamur ; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt. '"Batuit," inquit, impudenter, "depsit" multo impudentius.' atqui neutrum est obscenum. stultorum plena sunt omnia. 'testes' verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis ; et honesti 'colei Lanuvini,' 'Cliternini' non honesti. quid? ipsa res modo honesta, modo turpis ; suppedit, flagitium est ; iam erit nudus in balneo, non reprehendes.