Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. ergo, in re non est ; multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. 'anum' appellas alieno nomine ; cur non suo potius? si turpe est, ne alieno quidem ; si non est, suo potius. caudam antiqui 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem 'penicillus ; at hodie 'penis' est in obscenis. 'at vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adulescentis "peni deditos" esse.' quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius 'penem ; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. quid, quod vulgo dicitur: 'cum nos te voluimus convenire,' num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis ; 'non enim ita sensit.' non ergo in verbo est ; docui autem in re non esse ; nusquam igitur est.