Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
hi plebeii fuerunt ; quos contemnas censeo ; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit. cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram ; quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico. tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia ; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. is et tr. pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est. hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. qua re ad patres censeo revertare ; plebeii quam fuerint importum vides.