Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse ridere ; me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli ; illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse ; habuisses enim non hospitem sed contubernalem. at quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere ; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. illa mea, quae solebas antea laudare, 'O hominem facilem! O hospitem non gravem!' abierunt ; nam omnem nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas ; etsi numquam plura praedia habuisti.