Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum. sed haec tu melius; modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros ad aedificandam rem publicam et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere politei/as et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gnavare rem p. et de moribus ac legibus quaerere. mihi haec videntur; tu quid sis acturus et quid tibi placeat pergratum erit si ad me scripseris.

Scr. Romae paulo ante ep. 2.CICERO VARRONI

etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui nihil dare. quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse ; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. 'quid refert? tamen in sermonem incidemus. valde id, credo, laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus. sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur glau=k' ei)s *)aqh/nas? nihil scilicet nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares. sic igitur facies.

Scr. in Tusculano inter viii et iv Id. Iun. a. 708 (46).CICERO VARRONI

*peri\ dunatw=n me scito kata\ *dio/dwron kri/nein. quapropter si venturus es, scito necesse esse te venire ; sin autem non es, a)duna/twn est te venire. nunc vide utra te kri/sis magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur ; hoc etiam kata\ *xru/sippon dunato\n? est. de Coctio mihi gratum est ; nam id etiam Attico mandaram. tu si minus ad nos, nos accurremus ad te ; si hortum in bybliotheca habes, deerit nihil.

Scr. Romae in. m. Iun. a. 708 (46).CICERO VARRONI

mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei p. sed etiam propter anni tempus ; qua re istum diem probo, itaque eundem ipse sequar.

consili nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non paeniteret, nobis paenitendum putarem ; secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed desperationem. ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus. domum non reverterunt. sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis facimus, quia vivimus.

mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo ; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit

Scr. Romae inter xii et vii K. Quint. a. 708 (46).CICERO VARRONI

Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset quod putarem te scire oportere. est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui ne id faceret ; multos ei molestos fore ipsumque multis ; Ostiae videri commodius eum exire posse. id ego non intellegebam quid interesset ; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantis tui.

hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. quod ego cur nolim nihil video ; non enim est idem ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est. etsi quid non probem equidem iam nescio, praeter initia rerum ; nam haec in voluntate fuerunt. vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria), vincere autem aut hos aut illos necesse esse.