Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quid quaeris? me quoque delectat consilium ; multa enim consequor. primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. id cuius modi sit nescio ; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere ; nisi forte mori melius fuit. in lectulo, fateor, sed non accidit ; in acie non fui ; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. at Cato praeclare. iam istuc quidem, cum volemus, licebit ; demus modo operam ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. ergo hoc primum.