Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nec tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant ; quod erit, magnificum sit et lautum. memini te mihi Phameae cenam narrare. Temperius' fiat, cetera eodem modo. quod si perseveras me ad matris tuae cenam revocare, feram id quoque ; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. mihi crede, non audebis ; ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet ; eam tu extimesces. neque est quod in promulside spei ponas aliquid ; quam totam sustuli ; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis.