Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ita fit ut et consiliorum superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam Acci similitudinem non modo iam ad 'invidiam,' sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi 'tamquam fluctum a saxo frangi' oportere. etenim cum plena sint monumenta Graecorum quem ad modum sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum servientibus suis civitatibus fuerint ipsi quodam modo liberi, ego me non putem tueri meum statum sic posse ut neque offendam animum cuiusquam nec frangam dignitatem meam?
nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum Oenomaum Acci non, ut olim solebat, Atellanam sed, ut nunc fit, mimum introduxisti. quem tu mihi †popillium, quem †denarium narras, quam tyrotarichi patinam? facilitate mea ista ferebantur antea ; nunc mutata res est. Hirtium ego et Dolabellam dicendi discipulos habeo, cenandi magistros ; puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos cenitare. tu autem quod mihi bonam copiam eiures nihil est ; tum enim, cum rem habebas, quaesticulis te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo animo bona perdas, † non eo sis consilio, ut, cum me bospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere ; etiam haec levior est plaga ab amico quam a debitore.