Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est ; contigit enim tibi quod haud scio an nemini, ut' summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae ; sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam ; nihil illa sapientius ; ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.

liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem p. tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura propediem, ut spero. tu quoniam rem p. nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.

Scr. Romae in. interc. priore a. 708 (46).CICERO PAETO S.

duabus tuis epistulis respondebo, uni, quam quadriduo ante acceperam a Zetho, alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. ex prioribus tuis litteris inteflexi pergratam tibi esse curam meam valetudinis tuae, quam tibi perspectam esse gaudeo ; sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti. nam cum a satis multis (non enim possum aliter dicere) et coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior. nam quod me amas, quod id et iam pridem et constanter facis, est id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis ; quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni genere iucundus, id est proprie tuum.