Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam ; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, pesse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.
qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum ; te imitere oportet, tecum ipse certes ; ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse.