Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum) libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.