Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare ; nec me hercule habebam quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non dubitare certo scio. omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te quam a me tibi ; nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae, alter Aristarchus hos o)beli/zei ; ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint tou= poihtou= an parembeblhme/noi. puto te nunc dicere:
'oblitusne es igitur fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentium †cularum cum sophia septimae?' quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? sed tamen suavissimum sumbiwth\n nostrum praestabo integellum nec committam ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ne habeat Bursa Plancus apud quem litteras discat.