Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile laturum. quam ob rem sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim, Romae dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse diiudicetur.

Scr. Romae paulo post xii K. Mai. a. 708 (46).CICERO VARRONI

Caninius tuus et idem noster cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum litterarum aliquid; mane ut peteret rogavi. conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit; oblitum credidi. ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. etsi erat e(/wlos illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine docto et amantissimo tui locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo.