Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi de re p. quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod magis gavisurum te putem habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. qua quaeris in causa. M. Tuccium, accusatorem silum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam. Dubium porro illi non erat quid futurum esset. nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori; itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. at ego, simul atque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo neque verbum de re facio; totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit, †si quod iniuriis suis esset, ut Vestorius teneret.

haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec quod non venderet quicquam reliquerat maximaeque nobis traditus erat invidiae, neque Laterensis praetor postulante Pausania nobis patronis QVO EA PECVNIA PERVENISSET recipere voluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, de repetundis eum postulavit. Magna ilico fama surrexit et de damnatione ferventer loqui est coeptum. quo vento proicitur Appius minor, ut †inpicet depecuniam ex bonis patris pervenisse ad Servilium praevaricationisque causa diceret depositum HS LXXXI. admiraris amentiam immo, si actionem stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses.

mittit in consilium eosdem illos qui litis aestimarant iudices. Cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis leges ignorans pronuntiavit quid singuli ordines iudicassent, et ad extremum, ut solent, 'NON REDIGAM. Postquam discessit et pro absoluto Servilius haberi coeptus legisque unum et centesimum caput legit, in quo ita erat: QVOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT, ID IVS RATVMQVE ESTO, in tabulas absolutum non rettulit, ordinum iudicia perscripsit; postulante rusus Appio cum L. Lollio transegit et se relaturum dixit. sic nunc neque absolutus neque damnatus Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur. nam de divinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit et ipse de pecuniis repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo emissario, S. Tettio, factus. recte hoc par habet.

quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione Galliarum actum nihil est; aliquando tamen saepe re dilata et graviter acta et plane perspecta Cn. Pompei voluntate in eam partem ut eum decedere post K. Martias placeret, senatus consultum, quod tibi misi, factum est auctoritatesque perscriptae.

senatus consultum, auctoritates. Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui., C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. an. Capito, M. Eppius M. f. ter. quod M. Marcellus cos. v.f. de provinciis consularibus, d. e. r. l. c., uti L. Paulus, C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex K. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex K. Mart. ad senatum referrent neve quid coniunctim de ea re referretur a consiliis, utique eius rei causa per dies comitialis senatum haberent senatusque cons. facerent et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, qui eorum in CCC iudicibus essent, s.f. s. adducere liceret; si quid de ea re ad populum pl. ve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius, AL Marcellus coss., praetores tr. q. pl., quibus eorum videretur, ad populum pl. ve ferrent;

quod si ii non tulissent, uti quicumque deinceps essent ad populum pl. ve ferrent C. Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui., C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L .f. an. Capito, M. Eppius M.f. ter. quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis, d. e. r. l. c., senatum existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi, impediendi, moram adferre oportere quo minus de r. p. p. R. q. p. ad senatum referri senatique consultum fieri possit; qui impedierit, prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse. si quis huic s. c. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum p. q. t. referri. huic s. c. intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tr. pl.

item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur. si quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re p. q. t. adhunc ordinem referri. huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tr. pl.

itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias, quas praetorii pro praetore obtinerent, eos, qui praetores fuerunt neque in provincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex s. c. cum imperio in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere; si ex eo numero, quos ex s. c. in provincias ire oporteret, ad numerum non essent qui in eas provincias proficiscerentur, tum, uti quodque conlegium primum praetorum fuisset neque in provincias profecti essent, ita sorte in provincias proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tum deinceps proximi cuiusque conlegii qui praetores fuissent neque in provincias profecti essent, in sortem coicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret si quis huic s. c. intercessisset, auctoritas perscriberetur. huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tr. pl.

illa praeterea Cn. Pompei sunt animadversa, quae maxime confidentiam attulerunt hominibus, ut diceret se ante K. Martias non posse sine iniuria de provinciis Caesaris statuere, post K. Martias se non dubitaturum. Cum interrogaretur, si qui tum intercederent, dixit hoc nihil interesse utrum C. Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an pararet qui senatum decernere non pateretur. 'quid, si,' inquit alius, 'et consul esse et exercitum habere volet?' at ille quam clementer: 'quid, si filius meus fustem mihi impingere volet?' his vocibus, ut existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium, effecit. itaque iam, ut video, alteram utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut aut maneat neque hoc anno sua ratio habeatur aut, si designari poterit, decedat.

Curio se contra eum totum parat. quid adsequi possit nescio ; illud video, bene sentientem, etsi nihil effecerit, cadere non posse. me tractat liberaliter Curio et mihi suo munere negotium imposuit ; nam si mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei advectae erant Africanae, potuit supersederi ; nunc quoniam dari necesse est, velim tibi curae sit, quod a te semper petii, ut aliquid istinc bestiarum habeamus ; Sittianamque syngrapham tibi commendo. libertum Philonem istoc misi et Diogenem Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi. Eos tibi et rem, de qua misi, velim curae habeas ; nam quam vehementer ad me pertineat, in iis quas tibi illi reddent litteris perscripsi.

Scr. Romae iv Non. Sept. a. 703 (51).CAELIVS CICERONI S.

'sic tu,' inquis, ' Hirrum tractasti?' immo, si scias quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum competitorem. post repulsam vero risus facit ; civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit, exspectationem corripit, †Curionem prorsus Curionem non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit. praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in iudiciis versatus sit, agit causas liberalis, sed raro post meridiem.

de provinciis quod tibi scripseram Idibus Sext. actum iri, interpellat iudicium Marcelli, consulis designati. in Kal. res reiecta est ; ne frequentiam quidem efficere potuerant. has litteras a. d. iiii Non. Septembris dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam erat. ut video, causa haec integra in proximum annum transferetur et, quantum divino, relinquendus tibi erit qui provinciam obtineat ; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent intercessorem, in eandem condicionem quam ceterae provinciae vocantur. hoc mihi non est dubium ; quo tibi magis scripsi ut ad hunc eventum te parares.

fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi. turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus pluris ; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. tu si modo memoria tenueris et Ciburatas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris (nam ibi pluris capi aiunt), quod voles efficies. hoc vehementius laboro nunc, quod seorsus a conlega puto mihi omnia paranda. amabo te, impera tibi hoc. curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare. in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi ; nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi. puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios.

M. Feridium, eq. R., amici mei filium, bonum et strenuum adulescentem, qui ad suum negotium istoc venit, tibi commendo et te rogo ut eum in tuorum numero habeas. agros, quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunis esse. gratos et bonos viros tibi obligaris.

nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum ; optimus quisque eum non fecit. †Pompeius tuus aperte Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consul ; ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc, ut K. Martiis de provinciis Galliis neu quid coniunctim referretur. contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum questum esse cum Scipione. Calidius in defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.

Scr. Romae xiiii K. Dec. a. 703 (51).CAELIVS CICERONI S.

sane quam litteris C. Cassi et Deiotari sumus commoti ; nam Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam nostram. ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum adferret ; nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem ; nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat. hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.

sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt ; alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos. consules autem, quia verentur ne illud senatus consultum fiat ut paludati exeant, et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica videantur ; sed honeste, sive neglegentia sive inertia est sive ille quem proposui metus, latet sub hac temperantiae existimatione nolle provinciam. A te litterae non venerunt et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniebat, quae diripuisset ipse ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse. qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut velificatus aliquoi dicaris aut aliquid quod referret scire reticuisse.

nunc exitus est anni ; nam ego has litteras a. d. xiiii K. Decembris scripsi. plane nihil video ante K. Ianuarias agi posse. Nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator. cuius modi putas hos esse aut quam id quod nolint conficere posse, qui quae cupiunt tamen ita frigide agunt ut nolle existimentur? novis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit ; sin †aut sit aut non erit istic bellum aut tantum erit ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem video se dupliciter iactaturum, primum ut aliquid Caesari adimat, inde ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum. Paulus porro non humane de provincia loquitur. huius cupiditati occursurus est Furnius noster ; pluris suspicari non possum.

haec novi ; alia quae possunt accidere non cerno. multa tempus adferre et praeparata mutare scio ; sed intra finis hos quaecumque acciderint vertentur. illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano ; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde nolle, ne vacuus advenienti Caesari pateat. quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur ; illud certe praestabo ne amplius prorogetur. tui consili est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne perseverare ; mei offici est meminisse qua obtestatione discedens mihi ne paterer fieri mandaris.