Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satis faceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur.
illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intellegamus nos tibi curae esse, su/ntagma conscribas. 'qui tibi istuc,' inquis, 'in mentem venit, homini non inepto?' opto aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat. cuius modi velim, puto, quaeris. tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime convenit excogitabis, genere tamen quod et ad nos pertineat et didaskali/an quandam, ut versetur inter manus, habeat.