Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de summa re publica saepe tibi scripsi me in annum pacem non videre et, quo propius ea contentio quam fieri necesse est accedit, eo clarius id periculum apparet. propositum hoc est, de quo qui rerum potiuntur sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse si ab exercitu recesserit ; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant. sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erupit ; neque mearum rerum quid consili capiam reperio ; quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. nam mihi cum hominibus his et gratia et †necessitudinem cum causam illam unde homines odi.
illud te non arbitror fugere quin homines in dissensione domestica debeant, quam diu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem et id melius statuere quod tutius sit. in hac discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnis qui cum timore aut mala spe vivant accessuros ; exercitum conferendum non esse. omnino satis spati est ad considerandas utriusque copias et eligendam partem.