Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio conlecta est de provinciis; in quam adhuc incubuisse cum senatu Pompeius videtur ut Caesar Id. Nov. decedat; Curio omnia potius subire constituit quam id pati, ceteras suas abiecit actiones. nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum certamen rem deducere non audebant. scaena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet sed quod illi aequum putet constituat, ait Curionem quaerere discordias, valde autem non vult et plane timet Caesarem cos. desig. prius, quam exercitum et provinciam tradiderit. accipitur satis male a Curione et totus eius secundus consulatus exagitatur. hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendet intercessorem; si, quod videntur, reformidarint, Caesar quoad volet manebit.
quam quisque sententiam dixerit, in commentario est rerum urbanarum; ex quo tu quae digna sunt selige; multa transi, in primis ludorum explosiones et funerum et ineptiarum ceterarum. plura habet utilia; denique malo in hanc partem errare, ut quae non desideres audias, quam quicquam quod opus est praetermittatur. tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed quoniam suspicaris minus certa fide eos tibi visos, tamquam procurator sic agas rogo.