Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
haec novi ; alia quae possunt accidere non cerno. multa tempus adferre et praeparata mutare scio ; sed intra finis hos quaecumque acciderint vertentur. illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano ; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde nolle, ne vacuus advenienti Caesari pateat. quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur ; illud certe praestabo ne amplius prorogetur. tui consili est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne perseverare ; mei offici est meminisse qua obtestatione discedens mihi ne paterer fieri mandaris.
non diu sed acriter nos tuae supplicationes torserunt ; incideramus enim in difficilem nodum. nam Curio tui cupidissimus, quoi omnibus rationibus comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne quod furore Pauli adeptus esset boni sua culpa videretur amisisse et praevaricator causae publicae existimaretur. itaque ad pactionem descendimus, et confirmarunt consules se his supplicationibus in hunc annum non usuros. plane quod utrasque consulibus gratias agas est, Paulo magis certe; nam Marcellus sic respondit ei, spem in istis supplicationibus non habere, Paulus, se omnino in hunc annum non edicturum.