Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

si quid in re p. maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quae que de eo spes sit diligenter tibi perscribemus. ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est. nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in K. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant cum Romae nos essemus.

tu si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat quid cupiat), fac mihi perscribas.