Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. is me quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.
legi tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iure consultum videri. est quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. verum tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) subinvideo tibi ultro etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non possunt.
sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae. valde metuo ne frigeas in hibernis. quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares. quamquam vos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram. sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus. sed iam satis iocati sumus.