Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi.

tu tibi desse noli; serius potius ad nos, dum plenior. quod huc properes, nihil est, praesertim Battara mortuo. sed tibi consilium non dest. quid constitueris, cupio scire.

Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. is me quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.

Scr. Romae ex. m. Dec. a. 700 (54).M. CICERO S. D. TREBATIO.

legi tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iure consultum videri. est quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. verum tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) subinvideo tibi ultro etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non possunt.

sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae. valde metuo ne frigeas in hibernis. quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares. quamquam vos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram. sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus. sed iam satis iocati sumus.

ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam saepe, ego; sed me hercule iam intermiseram, ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere. sed tamen iis litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum. id feci; quid profecerim, facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus; scire enim cupio quid agas, quid exspectes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes.

sic enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est, nihil duobus nobis est 'stultius, me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles. una me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui. qua re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam.

  1. aut consolando aut consilio aut re iuvero.

Scr. fort. in Tusculano (?) m. Ian. a. 701 (53).CICERO TREBATIO.

Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iure consultum desiderat? ego omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent. satisne tibi videor abs te ius civile didicisse?

sed heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano. sed quid sit scire cupio. consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos. nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae. denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici iure consulti.

haec ego non rideo, quamvis tu rideas, sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor. remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. omnia tamen quae vis et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.

Scr. Romae in. Febr. a. 701 (53).CICERO TREBATIO.

mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus.

sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium ? Ubi porro illa erit formula fiduciae: 'VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ? †quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit 'IOVEM LAPIDEM IVRARE,' cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris politeu/esqai non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.

Scr. Romae iv Non. Mart. a. 701 (53).M. CICERO S. D. TREBATIO.

adeone me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse? mihi perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod ubi esses plane nesciebam. hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis ? audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit? moriar ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari. si vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum?