Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed me hercules extra iocum: valde mihi tuae litterae facetae elegantesque visae sunt. illa quàmvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt; cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, id cum ipsius causa est mihi, ut scis, in amoribus tum me hercule etiam rei p.; quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam. tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re p. iucundus est mihi sermo litterarum tuarum. praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non me hercule quo quicquam desit; sed quàa valde ei cupio, non videor nimium laborare.