Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei tum rei p. cognovi amantissimum. notum tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam rem p., postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus ut obsisti non posset, me voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem esse non incommodiore loco quam si Rhodum aut Mytilenas me contulissem.
haec tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut haberes quid diceres, si quando in vituperatores meos incidisses. sunt enim qui, cum meus interitus nihil fuerit rei p. profuturus, criminis loco putent esse quod vivam; quibus ego certo scio non videri satis multos perisse. qui si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non causa fuissent. habes epistulam verbosiorem fortasse quam velles; quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. ego si quae volo expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.
A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. te cum semper valere cupio tum certe, dum hic sumus; vides enim quanto post una futuri simus. qua re, si quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem differas. cura igitur ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.
vide quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, beneficus quam ornatissimum domum reducerem; sed, postea quam et Pompei commoratio diuturnior erat quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare (vide quid mihi sumpserim), coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque me hercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri.
Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae. nam cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: M. †itfiuium, quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc† Leptae delega, si vis. tu ad me alium mitte quem ornem. sustulimus manus et ego et Balbus. tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim.