Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo. tu si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili. has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat. cura ut valeas. VI id. April. de Pomptino.
epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione recte legi posset. sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras. verum illud esto; nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.