Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.