Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi. quom vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam. qui fac ut te quam maxime diligat. mihi crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare. cura ut valeas.
Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54).M. CICERO S. D. TREBATIO.
in 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt.' tu tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis filoqe/wron te praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas.
- Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.